1632 ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

Rev. William Alabaster

Hugh Holland, in Alabaster, Roxana (1632).



En Roxana superstes e profundo
Orci limine nuper est regressa:
Quae casu nimis improbo repressa
Nunc toto volat expiata mundo.
Quis Graiumtonat ore tam rotundo,
Cuius tam cita Musa tamque pressa?
Quae necdum senio est premente fessa,
Sed cursu instar aquae fluit secundo.
Hic Roxana triumphet atque proles,
Queis vates Clarii est vetus Minister,
Et vatum quot ubiq; sunt Magister.
Iis sit pro tumulo haec stupenda moles,
Quam non diruet aestuans Atossa,
Nec Tempus sacra dissipabit ossa.