1600 ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

William Camden

Edmund Bolton, "Camden suo Britannia" Camden, Britannia (1600) sig. A6v.



Ut quando Eoum fulgore cacuminat udo,
Aethere sol, rutila ditantur & arua nitela,
Nox petit Oceanum, vultusque enascitur orbi,
Sic Camdene tuum iubar, ut fulgere per Anglos
Seu Phoebi caepit, nox aufugit hispida dudum,
Et multum heu squallens radiare BRITANNIA caepi,
Non mea nunc Thetis cum deserit alba profundum,
Gratior uxurgit, pallentes murice vivo
Instaurata genas, pigro nec sydus ab Orco,
Nec dux astrorum de sero vesper Olympo,
Illa ego quam lima cruciata Britannia mira
Mi Camdene tua, nova nunc magno INSULA ponto,
Exero nunc vultus, exhaustos ante ruinis,
Et nunc flore meo marcores pello vietos,
Verum erit illa dies cum quae micat ANGLIA, forsan
Nebula quaeretur, cinere occultata situque,
Atque alios lychnos dabit Id Camdene negato.
Ista tibi merito laetata Britannia cantat.
Edmundus Bolton.