1600 ca. ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

William Camden

George Buc, "Ad amicam suum Guil. Camdenum" 1600 ca.; Camden, Britain, a Chorographical Description (1637) sig. ¶6.



Si quam describis terram Camdene Britannam,
Tam graphice, tanta cura, gravitate, fideq.
Heroum velles Britonum res scribere gestas,
(Hac etenim sola neglecti in parte jacemus)
Historiae poterat conferri nulla Britannae.
Hoc tibi restat opus, vel non hoc fiet in aevo,
Secula quod binos phoenices nulla tulere.