1635 ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

Francis Quarles

Edward Benlowes, "Tot Flores Quarles, quot Paradisus, habet" Quarles, Emblems (1635) sig. A4.



Qui legit ex Horto hoc Flores, Qui carpit, Uterq.
Jure potest VIOLAS dicere, jure ROSAS.
Non e Parnasso VIOLAM, Paestive ROSETO
Carpit Apollo, magis quae sit amoena, ROSAM.
Quot Versus, VIOLAS legis: & Quem verba locutum
Credis, verba dedit: Nam dedit Ille ROSAS.
Utque Ego non dicam haec VIOLAS suavissima; Tute
Ipse facis VIOLIS sibi sugit Aranea virus:
Vertis ita in succos Hasq., ROSASQ. tuos.
Quas violas Musas, VIOLAS puto, quasque recusas
Dente tuo rosas, has, reor, esse ROSAS.
Sic rosas, facis esse ROSAS, dum, Zoile, rodis:
Sic facis has VIOLAS, Livide, dum violas.
Brent-Hall, 1634.