1605 ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

Joshua Sylvester

Charles Fitzgeffrey, "Ad Joshuam Sylvestrum Gulielmi Salustii genuinum Interpretem" Joshua Sylvester, Bartas, his Devine Weekes and Workes (1605) sig. B3v.



Fare age, divini cultissima lingua Salusti,
(SYLVESTER) Clarii ceu fuit ille Dei;
Elizii qua parte Jugi convenerat, & te
Edocuit sensus & sua verba Senex?
An mage, corporea Herois compage soluta,
In te Anima Elyzium fecerat ipsa sibi?
Credo equidem; & Samii rata Dogmata sunt Senis; unde,
Non Translata mihi, sed genuina Canis.
Quin & Posteritas, si pagina prima taceret,
Interpres dubitet, tune velille fiet.
Car: Fitz-Geofridus Lati-Portensis.