1809 ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

Joseph Addison

Anonymous, "Inscription on a Monument in Westminster Abbey to the Memory of Addison. — April 1809" The Star (17 June 1809).



Quisquis es qui hoc marmor intueris
Venerare memoriam JOSEPHI ADDISON,
Quem Fides Christiana
Quem Virtus bonique mores
Assiduum Sibi vindicant patronum.
Cujus Ingenium,
Carminibus, Scriptisque in omni genere exquisitis,
Quibus puri sermonis exemplum posteriati tradidit,
Rectique vivendi Disciplinam scite exposult,
Sacratum manet, et manebit.
Sic enim argumenti gravitatem lepore,
Judicii severitatem urbanitate, temperavit;
Ut bonos erigeret, improvido exciaret,
Improbos etiam delectatione quadam ad virtutem flecteret.
Natus erat A.D. MDCLXXI.
Auctisque paulatim Fortunis,
Ad summa Reipublicae munera pervenit.
Excessit octavo et quadrogesimo anno
Britannorum decus et deliciae.