1732 ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

Rev. Theodore Bathurst

John Ball, in Calendarium Pastorale (1732) vi.



Ut huic etiam errori subveniret, feliciter enixus est Theodorus Bathurstus, Poeta non minus ornatus, quam gravis idem postea Theologus; qui has Eclogas ita Latine vertit, ut obscuris lucem, asperis laevitatem, atque omnibus fere nitorem & elegantiam foeneraverit. Uterque sane ejusdem Collegii fuit & magnum Decus, & Ornamentum.

Tuas denique, Bathurste, laudes ulterius lubens recenserem; Tu enim vitam agens privatum, tanto magis Honorem meruisse videris, quanto minus concupisses: At tibi satis Gloriae in scriptis tuis effulgere. Dignam interea Spenseri manibus, in rebus publicis magis versati, & Tibi non inutilem operam praestisse me spero, quod Vitam ejus, quoad mihi innotuerit, Latine exhibuerim.