1724 ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

Matthew Prior

Anonymous, Prior's Epitaph in Westminster Abbey; The Daily Post (4 July 1724).



London, July 4.
The following Inscription is put upon the Monument newly erected in Westminster Abbey, to the Memory of the late ingenious Matthew Prior, Esq;

Mathaeus Prior Armiger;
Qui
Hos omnes, quibus cumulatus est, Titulos,
Humanitatis, Ingenii, Eruditionis laude
Superavit.
Cui enim nascenti faciles arriserant Musae,
Hunc Puerum Schola hic Regia perpolivit,
Juvenem in Collegio Sancti Johannis
Cantabrigia optimis Scientiis instruxit;
Virum denique auxit; et perfecit
Multa cum viris Principibus consuetudo;
Ita natus, ita institutus,
A Vatum Choro avelli nunquam potuit,
Sed solebat saepe rerum Civilium gravitatem
Amoeniorum Literarum Studiis condire:
Et cum omne adeo Poetices Genus
Haud infeliciter tentaret,
Tum in Fabellis concinne lepideque texendis
Mirus Artifex
Neminem habuit parem.
Haec liberalis animi oblectamenta;
Quam nullo Illi labore constiterint
Facile ii perspexere, quibus usus est Amici
Apud quos Urbanitatum et Leporum plenus
Cum ad rem, quaecunque forte inciderat
Apte varie copioseque alluderet;
Interea nihil quaesitum, nihil vi expressum
Videbatur
Sed omnia ultro Effluere,
Et quasi jugi e fonte affatim exuberare:
Ita Suos tandem dubios reliquit
Essetne in Scriptis, Poeta Elegantior,
An in Convictu, Comes Jucundior.

And under the Bust, which is look'd upon as a Master Piece of the Kind, this is engraven, viz.

Sui Temporis Historiam meditanti
Paulatim obrepens Febris
Operis, simul & Vitae filum
Abrupit,
Sept. 18 An. Dom. 1721.
Aetat 57.