1773 ENGLISH POETRY 1579-1830: SPENSER AND THE TRADITION

Tobias Smollett

John Armstrong, "An Inscription on Dr. Smollet's Monument near Leghorn" Scots Magazine 35 (October 1773) 543.



Hic ossa conduntur
Tobiae Smollet, Scoti;
Qui, prosapia generosa et antiqua natus,
Priscae virtutis exemplar emicuit;
Aspectu ingenuo,
Corpore valido,
Pectore animoso,
Indole apprime benigna,
Et fere supra facultates munifica,
Insignis.
Ingenio feraci, faceto, versatili,
Omnigenae fere doctrinae mire capaci,
Varia fabularum dulcedine
Vitam moresque hominum,
Ubertate summa ludens, depinxit.
Adverso, interim, nefas! tali tantoque alumno,
Nisi quo satyrae opipare supplebat,
Seculo impio, ignavo, fatuo,
Quo musae vix nisi nothae
Mecaenatulis Britannicus
Fovebantur.
In memoriam
Optimi et amabilis omnino viri,
Permultis amicis desiderati,
Hocce marmor,
Dilectissima simul et amantissima conjux
L. M.
Sacravit.